Ad ea Vologeses nihil pro causa sed opperiendos
|
15.14.1
|
sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum
|
|
tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent;
|
|
adiecisse deos dignum Arsacidarum, simul ut de legionibus
|
|
Romanis statuerent. missi posthac Paeto nuntii et regis
|
5
|
conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire
|
|
iussit. tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares
|
|
obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imagi-
|
|
nem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos
|
|
memorat. et multum in vicem disceptato, Monobazus
|
10
|
Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent
|
|
adhibetur. placuitque liberari obsidio legiones et decedere
|
|
omnem militem finibus Armeniorum castellaque et com-
|
|
meatus Parthis tradi; quibus perpetratis copia Vologesi
|
|
fieret mittendi ad Neronem legatos.
|
15
|