| Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo | 15.13.1 |
| vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas | |
| defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos | |
| Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret. at | |
| illi vix contuberniis extracti, nec aliud quam munimenta | 5 |
| propugnabant, pars iussu ducis, et alii propria ignavia aut | |
| Corbulonem opperientes, ac vis <si> ingrueret, provisis | |
| exemplis <cladis> Caudinae Numantinaeque; neque eandem | |
| vim Samnitibus, Italico populo, ac Parthis, Romani imperii | |
| aemulis. validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties | 10 |
| fortuna contra daret, saluti consuluisse. qua desperatione | |
| exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen | |
| non supplices, sed in modum querentis composuit, quod | |
| pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi | |
| quem imperator delegisset hostilia faceret: pacem ex aequo | 15 |
| utilem; ne praesentia tantum spectaret; ipsum adversus | |
| duas legiones totis regni viribus advenisse; at Romanis | |
| orbem terrarum reliquum quo bellum iuvarent. |