| Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, | 15.12.1 |
| ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proxi- | |
| mum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam, | |
| exim Cappadociam, inde Armenios petivit. comitabantur | |
| exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum | 5 |
| onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret. | |
| primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obvium | |
| habuit, dein plerosque militum; quos diversas fugae causas | |
| obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri | |
| monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas | 10 |
| legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam | |
| ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra | |
| Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si | |
| singulis manipularibus praecipua servati civis corona impe- | |
| ratoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi | 15 |
| par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et | |
| qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et | |
| erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis | |
| stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter propera- | |
| bant. | 20 |