| Olim quidem non modo praetor aut consul sed privati | 15.21.1 |
| etiam mittebantur qui provincias viserent et quid de cuiusque | |
| obsequio videretur referrent; trepidabantque gentes de | |
| aestimatione singulorum: at nunc colimus externos et adu- | |
| lamur, et quo modo ad nutum alicuius grates, ita promptius | 5 |
| accusatio decernitur. decernaturque et maneat provincialibus | |
| potentiam suam tali modo ostentandi: sed laus falsa et pre- | |
| cibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam cru- | |
| delitas. plura saepe peccantur, dum demeremur quam dum | |
| offendimus. quaedam immo virtutes odio sunt, severitas | 10 |
| obstinata, invictus adversum gratiam animus. inde initia | |
| magistratuum nostrorum meliora ferme et finis inclinat, dum | |
| in modum candidatorum suffragia conquirimus: quae si | |
| arceantur, aequabilius atque constantius provinciae regentur. | |
| nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita | 15 |
| gratiarum actione ambitio cohibebitur.' |