| Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ce- | 15.20.1 |
| teris criminibus ut solent praevalidi provincialium et opibus | |
| nimiis ad iniurias minorum elati: una vox eius usque ad | |
| contumeliam senatus penetraverat, quod dictitasset in sua | |
| potestate situm an pro consulibus qui Cretam obtinuissent | 5 |
| grates agerentur. quam occasionem Paetus Thrasea ad | |
| bonum publicum vertens, postquam de reo censuerat | |
| provincia Creta depellendum, haec addidit: 'usu probatum | |
| est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud | |
| bonos ex delictis aliorum gigni. sic oratorum licentia | 10 |
| Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges, | |
| magistratuum avaritia Calpurnia scita pepererunt; nam culpa | |
| quam poena tempore prior, emendari quam peccare posterius | |
| est. ergo adversus novam provincialium superbiam dignum | |
| fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae | 15 |
| sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque | |
| habeatur, alibi quam in civium iudicio esse. |