| Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diversa tam- | 15.25.1 |
| quam rebus integris scribebat, interrogatus centurio, qui | |
| cum legatis advenerat, quo in statu Armenia esset, omnis | |
| inde Romanos excessisse respondit. tum intellecto barba- | |
| rum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter | 5 |
| primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta | |
| placeret. nec dubitatum de bello. et Corbulo militum | |
| atque hostium tot per annos gnarus gerendae rei praeficitur, | |
| ne cuius alterius inscitia rursum peccaretur, quia Paeti | |
| piguerat. igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde | 10 |
| spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces | |
| ipse attulisset. Syriaeque executio <C.> Cestio, copiae mili- | |
| tares Corbuloni permissae; et quinta decima legio ducente | |
| Mario Celso e Pannonia adiecta est. scribitur tetrarchis ac | |
| regibus praefectisque et procuratoribus et qui praetorum | 15 |
| finitimas provincias regebant iussis Corbulonis obsequi, in | |
| tantum ferme modum aucta potestate quem populus Roma- | |
| nus Cn. Pompeio bellum piraticum gesturo dederat. re- | |
| gressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari | |
| satis habuit Caesar, his ferme verbis: ignoscere se statim, | 20 |
| ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegre- | |
| sceret. |