| At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae | 15.26.1 |
| fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles | |
| proelio videbantur in Syriam translatis, sextam inde ac | |
| tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis | |
| laboribus exercitum, in Armeniam ducit; addiditque legio- | 5 |
| nem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, | |
| simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum | |
| ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et | |
| auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tra- | |
| mittere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum | 10 |
| ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis im- | |
| peratoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti | |
| declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia | |
| erat. |