| Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis | 15.27.1 |
| quae vetustas obsaepserat, pergit. et venientis Tiridatis | |
| Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis | |
| centuriones cum mandatis non immitibus: nec enim adhuc | |
| eo ventum ut certamine extremo opus esset. multa Romanis | 5 |
| secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus | |
| superbiam. proinde et Tiridati conducere intactum vasta- | |
| tionibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate | |
| Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum. | |
| scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et | 10 |
| praeferocis nationes regeret: contra imperatori suo immo- | |
| tam ubique pacem et unum id bellum esse. simul consilio | |
| terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis | |
| defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana | |
| edita, validos invalidosque pari metu complet. | 15 |