| Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis | 15.28.1 |
| nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius | |
| fidum credebant. ergo Vologeses neque atrox in summam | |
| et quibusdam praefecturis indutias petit: Tiridates locum | |
| diemque conloquio poscit. tempus propinquum, locus in quo | 5 |
| nuper obsessae cum Paeto legiones erant barbaris delectus | |
| est ob memoriam laetioris ibi rei, Corbuloni non vitatus | |
| ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret. neque infamia | |
| Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius | |
| tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae | 10 |
| pugnae imperavit. die pacta Tiberius Alexander, inlustris | |
| eques Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius, | |
| gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato | |
| quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori | |
| eius ac ne metueret insidias tali pignore; viceni dehinc | 15 |
| equites adsumpti. et viso Corbulone rex prior equo | |
| desiluit; nec cunctatus Corbulo, sed pedes uterque dexte- | |
| ras miscuere. |