| Eodem anno Caesar nationes Alpium maritimarum | 15.32.1 |
| in ius Latii transtulit. equitum Romanorum locos sedilibus | |
| plebis anteposuit apud circum; namque ad eam diem indis- | |
| creti inibant, quia lex Roscia nihil nisi de quattuordecim | |
| ordinibus sanxit. spectacula gladiatorum idem annus | 5 |
| habuit pari magnificentia ac priora; sed feminarum inlu- | |
| strium senatorumque plures per arenam foedati sunt. |