| C. Laecanio M. Licinio consulibus acriore in dies | 15.33.1 |
| cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi: | |
| nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus | |
| ludis, quos ut parum celebris et tantae voci angustos sperne- | |
| bat. non tamen Romae incipere ausus Neapolim quasi | 5 |
| Graecam urbem delegit: inde initium fore ut transgressus | |
| in Achaiam insignisque et antiquitus sacras coronas adeptus | |
| maiore fama studia civium eliceret. ergo contractum oppi- | |
| danorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis | |
| eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut | 10 |
| varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum | |
| Neapolitanorum complent. |