| Illic, plerique ut arbitrabantur, triste, ut ipse, pro- | 15.34.1 |
| vidum potius et secundis numinibus evenit: nam egresso | |
| qui adfuerat populo vacuum et sine ullius noxa theatrum | |
| conlapsum est. ergo per compositos cantus grates dis atque | |
| ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris | 5 |
| Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi | |
| gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur. Vatinius | |
| inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae | |
| alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus; primo in | |
| contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque crimina- | 10 |
| tione eo usque valuit ut gratia pecunia vi nocendi etiam | |
| malos praemineret. |