| Eius munus frequentanti Neroni ne inter voluptates | 15.35.1 |
| quidem a sceleribus cessabatur. isdem quippe illis diebus | |
| Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae | |
| claritudinem divum Augustum abavum ferebat. iussi accu- | |
| satores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem | 5 |
| quam in rebus novis esse: quin inter libertos habere | |
| quos ab epistulis et libellis et rationibus appellet, nomina | |
| summae curae et meditamenta. tum intimus quisque | |
| libertorum vincti abreptique; et cum damnatio instaret, | |
| brachiorum venas Torquatus interscidit; secutaque Nero- | 10 |
| nis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito | |
| diffisum victurum tamen fuisse si clementiam iudicis ex- | |
| pectasset. |