| Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae | 15.36.1 |
| in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime | |
| Aegyptum, secretis imaginationibus agitans. dehinc edicto | |
| testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica | |
| perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit | 5 |
| Capitolium. illic veneratus deos, cum Vestae quoque tem- | |
| plum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine | |
| exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore | |
| vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae | |
| leviores dictitans. vidisse maestos civium vultus, audire | 10 |
| secretas querimonias, quod tantum <itineris> aditurus esset, | |
| cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum | |
| fortuita aspectu principis refoveri. ergo ut in privatis | |
| necessitudinibus proxima pignora praevalerent, ita populum | |
| Romanum vim plurimam habere parendumque retinenti. | 15 |
| haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine | |
| et, quae praecipua cura est, rei frumentariae angustias, si | |
| abesset, metuenti. senatus et primores in incerto erant | |
| procul an coram atrocior haberetur: dehinc, quae natura | |
| magnis timoribus, deterius credebant quod evenerat. | 20 |