| Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde lae- | 15.37.1 |
| tum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi | |
| domo uti. et celeberrimae luxu famaque epulae fuere quas | |
| a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem | |
| prodigentia narranda sit. igitur in stagno Agrippae fabri- | 5 |
| catus est ratem cui superpositum convivium navium aliarum | |
| tractu moveretur. naves auro et ebore distinctae, remiges- | |
| que exoleti per aetates et scientiam libidinum compone- | |
| bantur. volucris et feras diversis e terris et animalia maris | |
| Oceano abusque petiverat. crepidinibus stagni lupanaria | 10 |
| adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta vise- | |
| bantur nudis corporibus. iam gestus motusque obsceni; et | |
| postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et | |
| circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere. | |
| ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat | 15 |
| quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo con- | |
| taminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum | |
| sollemnium coniugiorum denupsisset. inditum imperatori | |
| flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces | |
| nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina | 20 |
| nox operit. |