| Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore terri- | 1.66.1 |
| tus quosdam occurrentium obturbavit. tanta inde conster- | |
| natio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad | |
| portas, quarum decumana maxime petebatur, aversa hosti | |
| et fugientibus tutior. Caecina comperto vanam esse formi- | 5 |
| dinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne | |
| manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proie- | |
| ctus in limine portae miseratione demum, quia per corpus | |
| legati eundum erat, clausit viam: simul tribuni et centu- | |
| riones falsum pavorem esse docuerunt. | 10 |