| Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, | 1.65.1 |
| laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis | |
| saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae | |
| voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent ten- | |
| toriis, insomnes magis quam pervigiles. ducemque terruit | 5 |
| dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et | |
| paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocan- | |
| tem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse. | |
| coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia, | |
| locum deseruere, capto propere campo umentia ultra. | 10 |
| neque tamen Arminius quamquam libero incursu statim | |
| prorupit: sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, | |
| turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in | |
| tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia | |
| aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus | 15 |
| eodemque iterum fato vinctae legiones!' simul haec et cum | |
| delectis scindit agmen equisque maxime vulnera ingerit. | |
| illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis | |
| rectoribus disicere obvios, proterere iacentis. plurimus | |
| circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia | 20 |
| tela neque figi limosa humo poterant. Caecina dum sus- | |
| tentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni | |
| prima legio sese opposuisset. iuvit hostium aviditas, | |
| omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones ves- | |
| perascente die in aperta et solida. neque is miseriarum | 25 |
| finis. struendum vallum, petendus agger, amissa magna ex | |
| parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes; non | |
| tentoria manipulis, non fomenta sauciis; infectos caeno aut | |
| cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum | |
| milibus unum iam reliquum diem lamentabantur. | 30 |