| Barbari perfringere stationes seque inferre munito- | 1.64.1 |
| ribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant: miscetur | |
| operantium bellantiumque clamor. et cuncta pariter Ro- | |
| manis adversa, locus uligine profunda, idem ad gradum | |
| instabilis, procedentibus lubricus, corpora gravia loricis; | 5 |
| neque librare pila inter undas poterant. contra Cheruscis | |
| sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae in- | |
| gentes ad vulnera facienda quamvis procul. nox demum | |
| inclinantis iam legiones adversae pugnae exemit. Germani | |
| ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quan- | 10 |
| tum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in | |
| subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis | |
| duplicatus militi labor. quadragesimum id stipendium | |
| Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum am- | |
| biguarumque rerum sciens eoque interritus. igitur futura | 15 |
| volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret, | |
| donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent; nam | |
| medio montium et paludum porrigebatur planities, quae | |
| tenuem aciem pateretur. deliguntur legiones quinta dextro | |
| lateri, unetvicesima in laevum, primani ducendum ad | 20 |
| agmen, vicesimanus adversum secuturos. |