Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore terri- 1.66.1
tus quosdam occurrentium obturbavit. tanta inde conster-
natio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad
portas, quarum decumana maxime petebatur, aversa hosti
et fugientibus tutior. Caecina comperto vanam esse formi- 5
dinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne
manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proie-
ctus in limine portae miseratione demum, quia per corpus
legati eundum erat, clausit viam: simul tribuni et centu-
riones falsum pavorem esse docuerunt. 10