| Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem | 15.39.1 |
| regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis | |
| hortos continuaverat, ignis propinquaret. neque tamen sisti | |
| potuit quin et Palatium et domus et cuncta circum hauri- | |
| rentur. sed solacium populo exturbato ac profugo campum | 5 |
| Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos | |
| patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem | |
| inopem acciperent; subvectaque utensilia ab Ostia et pro- | |
| pinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad | |
| ternos nummos. quae quamquam popularia in inritum cade- | 10 |
| bant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis | |
| inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum | |
| excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem. |