Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem
|
15.39.1
|
regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis
|
|
hortos continuaverat, ignis propinquaret. neque tamen sisti
|
|
potuit quin et Palatium et domus et cuncta circum hauri-
|
|
rentur. sed solacium populo exturbato ac profugo campum
|
5
|
Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos
|
|
patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem
|
|
inopem acciperent; subvectaque utensilia ab Ostia et pro-
|
|
pinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad
|
|
ternos nummos. quae quamquam popularia in inritum cade-
|
10
|
bant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis
|
|
inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum
|
|
excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem.
|
|