| Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post | 15.43.1 |
| Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed | |
| dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibita- | |
| que aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque | |
| porticibus quae frontem insularum protegerent. eas porticus | 5 |
| Nero sua pecunia extructurum purgatasque areas dominis | |
| traditurum pollicitus est. addidit praemia pro cuiusque | |
| ordine et rei familiaris copiis finivitque tempus intra quod | |
| effectis domibus aut insulis apiscerentur. ruderi accipiendo | |
| Ostiensis paludes destinabat utique naves quae frumentum | 10 |
| Tiberi subvectassent onustae rudere decurrerent; aedificia- | |
| que ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove | |
| solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est; iam aqua | |
| privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis | |
| in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis igni- | 15 |
| bus in propatulo quisque haberet; nec communione parie- | |
| tum, sed propriis quaeque muris ambirentur. ea ex utilitate | |
| accepta decorem quoque novae urbi attulere. erant tamen | |
| qui crederent veterem illam formam salubritati magis | |
| conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum | 20 |
| non perinde solis vapore perrumperentur: at nunc patulam | |
| latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu | |
| ardescere. |