| Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque | 15.42.1 |
| domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo | |
| essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna | |
| et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et | |
| prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, | 5 |
| quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura dene- | |
| gavisset per artem temptare et viribus principis inludere. | |
| namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia | |
| Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per | |
| montis adversos. neque enim aliud umidum gignendis | 10 |
| aquis occurrit quam Pomptinae paludes: cetera abrupta | |
| aut arentia ac, si perrumpi possent, intolerandus labor nec | |
| satis causae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, | |
| effodere proxima Averno iuga conisus est; manentque | |
| vestigia inritae spei. | 15 |