| Domuum et insularum et templorum quae amissa | 15.41.1 |
| sunt numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustis- | |
| sima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara | |
| fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, | |
| aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et | 5 |
| delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta; | |
| iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium | |
| decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta, | |
| <ut> quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa | |
| seniores meminerint quae reparari nequibant. fuere qui | 10 |
| adnotarent xiiii Kal. Sextilis principium incendii huius | |
| ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint. alii | |
| eo usque cura progressi sunt ut totidem annos mensisque | |
| et dies inter utraque incendia numerent. |