| Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, pro- | 15.45.1 |
| vinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae | |
| vocantur. inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis | |
| in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis | |
| omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat. | 5 |
| enimvero per Asiam atque Achaiam non dona tantum sed | |
| simulacra numinum abripiebantur, missis in eas provincias | |
| Acrato ac Secundo Carrinate. ille libertus cuicumque | |
| flagitio promptus, hic Graeca doctrina ore tenus exercitus | |
| animum bonis artibus non induerat. ferebatur Seneca quo | 10 |
| invidiam sacrilegii a semet averteret longinqui ruris secessum | |
| oravisse et, postquam non concedebatur, ficta valetudine | |
| quasi aeger nervis cubiculum non egressus. tradidere qui- | |
| dam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, | |
| paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione | 15 |
| liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agre- | |
| stibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam | |
| tolerat. |