| Per idem tempus gladiatores apud oppidum Prae- | 15.46.1 |
| neste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset, | |
| coerciti sunt, iam Spartacum et vetera mala rumoribus | |
| ferente populo, ut est novarum rerum cupiens pavidusque. | |
| nec multo post clades rei navalis accipitur, non bello | 5 |
| (quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in | |
| Campaniam redire classem Nero iusserat, non exceptis | |
| maris casibus. ergo gubernatores, quamvis saeviente | |
| pelago, a Formiis movere; et gravi Africo, dum pro- | |
| munturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus | 10 |
| impacti triremium plerasque et minora navigia passim | |
| amiserunt. |