| Initium coniurationi non a cupidine ipsius fuit: nec | 15.49.1 |
| tamen facile memoraverim quis primus auctor, cuius in- | |
| stinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt. promptis- | |
| simos Subrium Flavum tribunum praetoriae cohortis et | |
| Sulpicium Asprum centurionem extitisse constantia exitus | 5 |
| docuit; et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus vivida | |
| odia intulere. Lucanum propriae causae accendebant, | |
| quod famam carminum eius premebat Nero prohibuerat- | |
| que ostentare, vanus adsimulatione: Lateranum consulem | |
| designatum nulla iniuria sed amor rei publicae sociavit. | 10 |
| at Flavius Scaevinus et Afranius Quintianus, uterque sena- | |
| torii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris | |
| capessivere: nam Scaevino dissoluta luxu mens et proinde | |
| vita somno languida; Quintianus mollitia corporis infamis | |
| et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam | 15 |
| ultum ibat. |