Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio
|
15.50.1
|
deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter
|
|
amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cerva-
|
|
rium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum,
|
|
Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum,
|
5
|
equites Romanos; ex quibus Senecio, e praecipua familia-
|
|
ritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo
|
|
pluribus periculis conflictabatur: Natalis particeps ad omne
|
|
secretum Pisoni erat; ceteris spes ex novis rebus petebatur.
|
|
adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli,
|
10
|
militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tri-
|
|
buni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus
|
|
Paulus centuriones. sed summum robur in Faenio Rufo
|
|
praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per sae-
|
|
vitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis anti-
|
15
|
bat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum addu-
|
|
xerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni
|
|
intentum. igitur ubi coniuratis praefectum quoque prae-
|
|
torii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides,
|
|
promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. et
|
20
|
cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena
|
|
canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo
|
|
per noctem huc illuc cursaret incustoditus. hic occasio
|
|
solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pul-
|
|
cherrima animum extimulaverant, nisi impunitatis cupido
|
25
|
retinuisset, magnis semper conatibus adversa.
|
|