| Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac me- | 15.51.1 |
| tum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata | |
| (neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accen- | |
| dere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis | |
| eorum pertaesa et in Campania agens primores classiario- | 5 |
| rum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa | |
| est tali initio. erat nauarchus in ea classe Volusius Procu- | |
| lus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex | |
| magnitudine sceleris provectus, ut rebatur. is mulieri olim | |
| cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Nero- | 10 |
| nem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque | |
| questus et destinationem vindictae, si facultas oreretur, | |
| spem dedit posse impelli et pluris conciliare: nec leve | |
| auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo | |
| apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur. ergo | 15 |
| Epicharis plura; et omnia scelera principis orditur, neque | |
| senatui quidquam manere. sed provisum quonam modo | |
| poenas eversae rei publicae daret: accingeretur modo | |
| navare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac | |
| digna pretia expectaret; nomina tamen coniuratorum | 20 |
| reticuit. unde Proculi indicium inritum fuit, quamvis ea | |
| quae audierat ad Neronem detulisset. accita quippe Epi- | |
| charis et cum indice composita nullis testibus innisum facile | |
| confutavit. sed ipsa in custodia retenta est, suspectante | |
| Nerone haud falsa esse etiam quae vera non probabantur. | 25 |