| Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum | 15.52.1 |
| maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoeni- | |
| tate captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas | |
| inibat omissis excubiis et fortunae suae mole. sed abnuit | |
| Piso invidiam praetendens, si sacra mensae diique hospi- | 5 |
| tales caede qualiscumque principis cruentarentur: melius | |
| apud urbem in illa invisa et spoliis civium extructa domo | |
| vel in publico patraturos quod pro re publica suscepissent. | |
| haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus | |
| eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem edu- | 10 |
| catus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium | |
| invaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent | |
| quique miserarentur Neronem tamquam per scelus inter- | |
| fectum. plerique Vestini quoque consulis acre ingenium | |
| vitavisse Pisonem crediderunt, ne ad libertatem oreretur | 15 |
| vel delecto imperatore alio sui muneris rem publicam | |
| faceret. etenim expers coniurationis erat, quamvis super | |
| eo crimine Nero vetus adversum insontem odium exple- | |
| verit. |