Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri
|
15.53.1
|
celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domo-
|
|
que aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptio-
|
|
resque aditus erant laetitia spectaculi. ordinem insidiis
|
|
composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari
|
5
|
oraret, deprecabundus et genibus principis accidens pro-
|
|
sterneret incautum premeretque, animi validus et corpore
|
|
ingens; tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones
|
|
et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent
|
|
trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino,
|
10
|
qui pugionem templo Salutis [in Etruria] sive, ut alii
|
|
tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gesta-
|
|
batque velut magno operi sacrum. interim Piso apud
|
|
aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius
|
|
et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia,
|
15
|
Claudii Caesaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod
|
|
C. Plinius memorat. nobis quoquo modo traditum non
|
|
occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut
|
|
inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commoda-
|
|
visse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio
|
20
|
se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus
|
|
flagrantior est.
|
|