| Sed mirum quam inter diversi generis ordinis, aetatis | 15.54.1 |
| sexus, ditis pauperes taciturnitate omnia cohibita sint, | |
| donec proditio coepit e domo Scaevini; qui pridie insidia- | |
| rum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus | |
| domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugio- | 5 |
| nem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans | |
| asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque | |
| curam liberto Milicho mandavit. simul adfluentius solito | |
| convivium initum, servorum carissimi libertate et alii pe- | |
| cunia donati; atque ipse maestus et magnae cogitationis | 10 |
| manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simu- | |
| laret. postremo vulneribus ligamenta quibusque sistitur | |
| sanguis parare eundem Milichum monet, sive gnarum con- | |
| iurationis et illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum | |
| arreptis suspicionibus, ut plerique tradidere [de consequenti- | 15 |
| bus]. nam cum secum servilis animus praemia perfidiae | |
| reputavit simulque immensa pecunia et potentia obversa- | |
| bantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis | |
| memoria. etenim uxoris quoque consilium adsumpserat | |
| muliebre ac deterius: quippe ultro metum intentabat, | 20 |
| multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint: | |
| nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum | |
| fore qui indicio praevenisset. |