| Igitur coepta luce Milichus in hortos Servilianos | 15.55.1 |
| pergit; et cum foribus arceretur, magna et atrocia adferre | |
| dictitans deductusque ab ianitoribus ad libertum Neronis | |
| Epaphroditum, mox ab eo ad Neronem, urgens periculum, | |
| gravis coniuratos et cetera quae audiverat coniectaverat | 5 |
| docet. telum quoque in necem eius paratum ostendit acci- | |
| rique reum iussit. is raptus per milites et defensionem | |
| orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum | |
| et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum re- | |
| spondit. tabulas testamenti saepius a se et incustodita | 10 |
| dierum observatione signatas. pecunias et libertates servis | |
| et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re | |
| familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret. | |
| enimvero liberalis semper epulas struxisse, vitam amoenam | |
| et duris iudicibus parum probatam. fomenta vulneribus | 15 |
| nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset, | |
| adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret. | |
| adicit dictis constantiam; incusat ultro intestabilem et | |
| consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret | |
| indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Nata- | 20 |
| lem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse | |
| utrosque C. Pisonis intimos. |