| Ergo accitur Natalis et diversi interrogantur quisnam | 15.56.1 |
| is sermo, qua de re fuisset. tum exorta suspicio, quia non | |
| congruentia responderant, inditaque vincla. et tormento- | |
| rum aspectum ac minas non tulere: prior tamen Natalis, | |
| totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior, | 5 |
| de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam, | |
| sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis | |
| gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum oppri- | |
| mendum artes conquirebat. tum cognito Natalis indicio | |
| Scaevinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam pate- | 10 |
| facta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit | |
| ceteros. ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu | |
| abnuere: post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem | |
| excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus | |
| Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum | 15 |
| praecipuos, nominavere. |