| Atque interim Nero recordatus Volusii Proculi in- | 15.57.1 |
| dicio Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar | |
| dolori tormentis dilacerari iubet. at illam non verbera, | |
| non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina | |
| spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret. sic primus | 5 |
| quaestionis dies contemptus. postero cum ad eosdem | |
| cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis | |
| membris insistere nequibat), vinclo fasciae, quam pectori | |
| detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indi- | |
| dit cervicem et corporis pondere conisa tenuem iam | 10 |
| spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in | |
| tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum | |
| ingenui et viri et equites Romani senatoresque intacti tor- | |
| mentis carissima suorum quisque pignorum proderent. non | |
| enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus | 15 |
| passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, | |
| quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset. |