Seneca missum ad se Natalem conquestumque no-
|
15.61.1
|
mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque ratio-
|
|
nem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit.
|
|
cur salutem privati hominis incolumitati suae anteferret
|
|
causam non habuisse; nec sibi promptum in adulationes
|
5
|
ingenium. idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui
|
|
saepius libertatem Senecae quam servitium expertus esset.
|
|
ubi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram,
|
|
quod erat saevienti principi intimum consiliorum, interrogat
|
|
an Seneca voluntariam mortem pararet. tum tribunus nulla
|
10
|
pavoris signa, nihil triste in verbis eius aut vultu deprensum
|
|
confirmavit. ergo regredi et indicere mortem iubetur. tradit
|
|
Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed
|
|
flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis
|
|
an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exe-
|
15
|
queretur, fatali omnium ignavia. nam et Silvanus inter
|
|
coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem
|
|
consenserat. voci tamen et aspectui pepercit intromisitque
|
|
ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem
|
|
ultimam denuntiaret.
|
20
|