Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac dene-
|
15.62.1
|
gante centurione conversus ad amicos, quando meritis
|
|
eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et
|
|
tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relin-
|
|
quere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium
|
5
|
famam fructum constantis amicitiae laturos. simul lacrimas
|
|
eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis
|
|
ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae,
|
|
ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia? cui
|
|
enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud super-
|
10
|
esse post matrem fratremque interfectos quam ut educa-
|
|
toris praeceptorisque necem adiceret.
|
|