| Vbi haec atque talia velut in commune disseruit, | 15.63.1 |
| complectitur uxorem et paululum adversus praesentem | |
| fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu | |
| aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtu- | |
| tem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret. illa | 5 |
| contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque | |
| percussoris exposcit. tum Seneca gloriae eius non adversus, | |
| simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, | |
| 'vitae' inquit 'delenimenta monstraveram tibi, tu mortis | |
| decus mavis: non invidebo exemplo. sit huius tam fortis | 10 |
| exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in | |
| tuo fine.' post quae eodem ictu brachia ferro exolvunt. | |
| Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum | |
| lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum | |
| venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore | 15 |
| suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius | |
| tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud | |
| cubiculum abscedere. et novissimo quoque momento | |
| suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque | |
| tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere super- | 20 |
| sedeo. |