| Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus | 15.67.1 |
| pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem | |
| trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis | |
| tantum facinus consociaturum; dein, postquam urgebatur, | |
| confessionis gloriam amplexus. interrogatusque a Nerone | 5 |
| quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, | |
| 'oderam te' inquit, 'nec quisquam tibi fidelior militum | |
| fuit, dum amari meruisti. odisse coepi, postquam parricida | |
| matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.' | |
| ipsa rettuli verba, quia non, ut Senecae, vulgata erant, nec | 10 |
| minus nosci decebat militaris viri sensus incomptos et | |
| validos. nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis | |
| accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita | |
| audiendi quae faceret insolens erat. poena Flavi Veianio | |
| Nigro tribuno mandatur. is proximo in agro scrobem | 15 |
| effodi iussit, quam Flavus ut humilem et angustam incre- | |
| pans, circumstantibus militibus, 'ne hoc quidem' inquit | |
| 'ex disciplina.' admonitusque fortiter protendere cervicem, | |
| 'utinam' ait 'tu tam fortiter ferias!' et ille multum | |
| tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevi- | 20 |
| tiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se | |
| dicendo. |