| Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper | 15.68.1 |
| centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam | |
| conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis | |
| eius subveniri potuisse: tum iussam poenam subiit. nec | |
| ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere: | 5 |
| at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas | |
| etiam in testamentum contulit. | |
| Opperiebatur Nero ut Vestinus quoque consul in | |
| crimen traheretur, violentum et infensum ratus: sed ex | |
| coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam | 10 |
| vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et | |
| insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus | |
| Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam | |
| principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici | |
| metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex | 15 |
| vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt. accesserat | |
| repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matri- | |
| monio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et | |
| Caesarem esse. |