| Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium | 15.71.1 |
| victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico | |
| interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua | |
| ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. atque ille gau- | |
| dium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata | 5 |
| indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis ditatus | |
| conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, ad- | |
| sumpsit. e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua | |
| manu cecidit; Statius Proxumus veniam quam ab impera- | |
| tore acceperat vanitate exitus corrupit. exuti dehinc | 10 |
| tribunatu * * Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos | |
| Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed | |
| tamen existimarentur. Novio Prisco per amicitiam Senecae | |
| et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam | |
| convictis data exilia. Priscum Artoria Flaccilla coniunx | 15 |
| comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et | |
| integris opibus, post ademptis; quae utraque gloriam eius | |
| auxere. pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniura- | |
| tionis, sed Neroni invisus quod Poppaeam quondam matri- | |
| monio tenuerat. Verginium <Flavum et Musonium> Rufum | 20 |
| claritudo nominis expulit: nam Verginius studia iuvenum | |
| eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat. Cluvi- | |
| dieno Quieto, Iulio Agrippae, Blitio Catulino, Petronio | |
| Prisco, Iulio Altino velut in agmen et numerum, Aegaei | |
| maris insulae permittuntur. at Caedicia uxor Scaevini et | 25 |
| Caesennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum | |
| poena experti. Acilia mater Annaei Lucani sine absolu- | |
| tione, sine supplicio dissimulata. |