| Quibus perpetratis Nero et contione militum habita | 15.72.1 |
| bina nummum milia viritim manipularibus divisit addiditque | |
| sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonae ute- | |
| bantur. tum quasi gesta bello expositurus vocat senatum | |
| et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio | 5 |
| Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii | |
| tribuit, Tigellinum et Nervam ita extollens ut super trium- | |
| phalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies | |
| eorum sisteret. consularia insignia Nymphidio * * * quia | |
| nunc primum oblatus est, pauca repetam: nam et ipse | 10 |
| pars Romanarum cladium erit. igitur matre libertina ortus | |
| quae corpus decorum inter servos libertosque principum | |
| vulgaverat, ex G. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte | |
| quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive G. Caesar, | |
| scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit * * * | 15 |