| Sed Nero vocato senatu, oratione inter patres | 15.73.1 |
| habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia | |
| confessionesque damnatorum adiunxit. etenim crebro vulgi | |
| rumore lacerabatur, tamquam viros <claros> et insontis ob | |
| invidiam aut metum extinxisset. ceterum coeptam adultam- | 5 |
| que et revictam coniurationem neque tunc dubitavere | |
| quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post | |
| interitum Neronis in urbem regressi sunt. at in senatu | |
| cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem | |
| demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum | 10 |
| et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus | |
| Clemens, hostem et parricidam vocans, donec consensu | |
| patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem | |
| privati odii videretur, neu composita aut oblitterata mansue- | |
| tudine principis novam ad saevitiam retraheret. | 15 |