| Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut | 16.4.1 |
| dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicit- | |
| que facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur. | |
| sed Nero nihil ambitu nec potestate senatus opus esse | |
| dictitans, se aequum adversum aemulos et religione iudicum | 5 |
| meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena | |
| recitat; mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret | |
| (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citha- | |
| rae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem | |
| nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris | 10 |
| aut narium excrementa viserentur. postremo flexus genu | |
| et coetum illum manu veneratus sententias iudicum oppe- | |
| riebatur ficto pavore. et plebs quidem urbis, histrionum | |
| quoque gestus iuvare solita, personabat certis modis plau- | |
| suque composito. crederes laetari, ac fortasse laetabantur | 15 |
| per incuriam publici flagitii. |