| Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita | 16.6.1 |
| mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est. | |
| neque enim venenum crediderim, quamvis quidam scri- | |
| ptores tradant, odio magis quam ex fide: quippe liberorum | |
| cupiens et amori uxoris obnoxius erat. corpus non igni | 5 |
| abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum con- | |
| suetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliorum | |
| infertur. ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse | |
| apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens | |
| fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus. | 10 |