| Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus | 16.7.1 |
| laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper | |
| invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exe- | |
| quiarum, quod primum indicium mali. neque in longum | |
| dilatum est, sed Silanus additur, nullo crimine nisi quod | 5 |
| Cassius opibus vetustis et gravitate morum, Silanus clari- | |
| tudine generis et modesta iuventa praecellebant. igitur | |
| missa ad senatum oratione removendos a re publica utros- | |
| que disseruit, obiectavitque Cassio quod inter imagines | |
| maiorum etiam C. Cassi effigiem coluisset, ita inscriptam | 10 |
| 'duci partium': quippe semina belli civilis et defectionem | |
| a domo Caesarum quaesitam; ac <ne> memoria tantum in- | |
| fensi nominis ad discordias uteretur, adsumpsisse L. Silanum, | |
| iuvenem genere nobilem, animo praeruptum, quem novis | |
| rebus ostentaret. | 15 |