| Haud minus prompte L. Vetus socrusque eius Sex- | 16.10.1 |
| tia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam | |
| vivendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, | |
| generum Luci Veteris. sed initium detegendae saevitiae | |
| praebuit interversis patroni rebus ad accusandum transgre- | 5 |
| diens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem | |
| ob flagitia vinctum a Vetere Asiae pro consule exolvit Nero | |
| in praemium accusationis. quod ubi cognitum reo seque | |
| et libertum pari sorte componi, Formianos in agros digredi- | |
| tur: illic eum milites occulta custodia circumdant. aderat | 10 |
| filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo | |
| percussores Plauti mariti sui viderat; cruentamque cervicem | |
| eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua | |
| inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem | |
| arcerent. tum hortante patre Neapolim pergit; et quia | 15 |
| aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret in- | |
| sontem neve consulatus sui quondam collegam dederet | |
| liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa | |
| voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se | |
| precibus et invidiae iuxta ostendit. | 20 |