| Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate: | 16.11.1 |
| simul adfertur parari cognitionem senatus et trucem senten- | |
| tiam. nec defuere qui monerent magna ex parte heredem | |
| Caesarem nuncupare atque ita nepotibus de reliquo consu- | |
| lere. quod aspernatus, ne vitam proxime libertatem actam | 5 |
| novissimo servitio foedaret, largitur in servos quantum | |
| aderat pecuniae; et si qua asportari possent, sibi quemque | |
| deducere, tres modo lectulos ad suprema retineri iubet. | |
| tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas, | |
| properique et singulis vestibus ad verecundiam velati bali- | 10 |
| neis inferuntur, pater filiam, avia neptem, illa utrosque | |
| intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exi- | |
| tum, ut relinquerent suos superstites et morituros. serva- | |
| vitque ordinem fortuna, ac seniores prius, tum cui prima | |
| aetas extinguuntur. accusati post sepulturam decretumque | 15 |
| ut more maiorum punirentur, et Nero intercessit, mortem | |
| sine arbitro permittens: ea caedibus peractis ludibria adi- | |
| ciebantur. |