| Publius Gallus eques Romanus, quod Faenio Rufo | 16.12.1 |
| intimus et Veteri non alienus fuerat, aqua atque igni pro- | |
| hibitus est. liberto et accusatori praemium operae locus | |
| in theatro inter viatores tribunicios datur. et menses, qui | |
| Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii, | 5 |
| Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio | |
| Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, | |
| quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum | |
| nomen Iunium fecissent. |