| Tot facinoribus foedum annum etiam dii tempestati- | 16.13.1 |
| bus et morbis insignivere. vastata Campania turbine ven- | |
| torum, qui villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque | |
| violentiam ad vicina urbi; in qua omne mortalium genus | |
| vis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie quae | 5 |
| occurreret oculis. sed domus corporibus exanimis, itinera | |
| funeribus complebantur; non sexus, non aetas periculo | |
| vacua; servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, | |
| inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, | |
| dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur. equitum | 10 |
| senatorumque interitus quamvis promisci minus flebiles | |
| erant, tamquam communi mortalitate saevitiam principis | |
| praevenirent. | |
| Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africam- | |
| que et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex | 15 |
| quibus aetate aut valetudine fessi sacramento solvebantur. | |
| cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est prin- | |
| ceps, ut amissa urbi reponerent; quam pecuniam Lugdu- | |
| nenses ante obtulerant urbis casibus. |